- MICEA
- MICEAGothus, ex Ababa Alana, genuit Maximlnum Imperatorem Capitolin. in Maximinis, c. 1. Et patri quidem nomen Micea, matri Ababa fuisse dicitur. Sed haec nomina Maximinus primis temporibus, ipse prodidit; postea vero, ubi ad Imperiumvenit occuli praecepit, ne utroque Farente Barbarogenitus Imperator esse videretur. Pro Micea, alii codices Micca habent, cui scripturae magis accedit Symmachus, apud quem Mecca legitur. Salmas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.